loquimur de materia ""circa quam"" est scientia, quae dicitur a quibusdam subiectum scientiae, uel magis proprie obiectum, sicut et illud circa quod est uirtus dicitur obiectum uirtutis proprie, non subiectum. De isto autem obiecto huius scientiae ostensum est prius quod haec scientia est circa transcendentia; ostensum est autem quod est circa altissimas causas. Quod autem istorum debeat poni proprium eius obiectum, uariae sunt opiniones. Ideo de hoc quaeritur primo utrum proprium subiectum metaphysicae sit ens in quantum ens uel Deus et Intelligentiae
- Duns Scotus
sic: si omnes homines natura scire desiderant, ergo maxime scientiam maxime desiderabunt. Ita arguit Philosophus I huius cap. 2. Et ibidem subdit: ""quae sit maxime scientia, illa scilicet quae est circa maxime scibilia"". Maxime autem dicuntur scibilia dupliciter: uel quia primo omnium sciuntur sine quibus non possunt alia sciri; uel quia sunt certissima cognoscibilia. Utroque autem modo considerat ista scientia maxime scibilia. Haec igitur est maxime scientia, et per consequens maxime desiderabilis.
- Duns Scotus
SAVE:
DESIGN:
CUSTOM BG:
FONT:
RATIO:
RES:
BG
PAT
TEXT
FRAME